3083. `Et implevit cadum suum': quod significet vasa receptionis, constat a significatione `cadi,' quod, quia [est] vas recipiens aquae, sit in `sensu interno' recipiens cognitionum veri, tum ipsius veri, quae per `aquam' significantur; quod `aqua' in sensu interno sint cognitiones, tum verum, videatur n. 28, 680, 2702, 3058.