3076. `Et fuit, ille vix absolvit loqui': quod significet voluntatis effectum, constat ex illis quae immediate sequuntur, quod nempe omnia et singula facta sint sicut oravit, aut effecta sicut voluit; quod `loqui' significet velle, videatur n. 2626, 3037.