Arcana Coelestia (Elliott) n. 3063

Previous Number Next Number See English 

3063. `Et fac misericordiam': quod sit influxus amoris, constat ab essentia misericordiae quod sit amor; ipse amor vertitur in misericordiam, et fit misericordia, cum spectatur ex amore aut charitate aliquis qui opis indiget, inde est misericordia effectus amoris erga egenos et miseros; hic vero per `misericordiam' in sensu interno intelligitur amor, et per `facere misericordiam' influxus amoris, quia ex Ipso Divino Domini in Divinum Humanum Ipsius; est enim amor Divinus qui Domino, per quem Divinum fecit Humanum Suum, nam amor est ipsum esse vitae, at amor Divinas nulli quam Domino; videantur quae de amore Domini prius dicta sunt; quod nempe vita Domini fuerit amor erga universum genus humanum, n. 2253; et ex illo pugnaverit, n. (x)1690, 1789, 1812, 1813, 1820: quod transcendat omnem intellectum{1}, n. 1799, 2077 quod Dominus sit ipse Amor Divinus, n. 2077, 2500, 2572: quod Jehovah sit amor, n. 1735 quod nihil vivat quam amor, n. 1589: qui amorem mutuum, quod Domini vitam habeat, n. 1799, 1802, 1803: quod amor et charitas sit ipsum caeleste, n. 1419, 1824. @1 i humanum et angelicum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church