3031. `An reducendo reducam filium tuum ad terram unde exivisti?' quod significet, num usque conjungi posset bono Divino Rationalis, constare potest ab illis quae prius de Abramo et de terra unde exivit, dicta sunt, videatur n. 1343, 1356, 1992, 2559, ex quibus patet quod terra unde Abram, esset Syria, ubi altera Ecclesia Antiqua quae dicta fuit Hebraea ab Ebero instauratore ejus, n. 1238, 1241, 1327, 1343; sed Ecclesia haec circa {1}Abrahami tempus etiam descivit a vero, et quaedam ibi domus in tantum ut nesciverint prorsus Jehovam, et coluerint alios deos; haec terra est quae hic intelligitur, de qua servus quaesivit `an reduceret filium ad terram unde exivisti,' inde est quod per `terram' hic significetur affectio quae non concordat cum vero; et quia hoc, per `reducere filium {2},' seu quod idem, ibi accipere ei mulierem et ibi cum illa manere, significatur conjungere affectionem non concordantem vero cum bono Divino Rationalis; at quod hoc fieri non posset, {3}declarat Abrahami responsum, de quo sequitur. @1 Abrami$ @2 i illuc$ @3 declaratur a responso Abrahami$