3026. `Sed ad terram meam et ad nativitatem meam eas': quod significet ad caelestia et spiritualia Divina quae Dominus Sibi Ipsi acquisivit, constat a significatione `terrae' quod sit caeleste amoris, de qua n. 1413, 1607; et ex significatione `nativitatis' quod sit spirituale amoris, de qua n. 1145, 1255; hic caelestia et spiritualia Divina quia de Domino agitur, quae quod propria potentia Sibi acquisiverit, videatur n. (x)1813, 1921, 2025, 2026, 2083, 2500.