Arcana Coelestia (Elliott) n. 300

Previous Number Next Number See English 

300. Quod primum arcanum concernit, quod per Jehovam Deum intelligatur Dominus et simul caelum, observandum est quod in Verbo semper ex causa arcana Dominus dicatur nunc solum 'Jehovah,' nunc 'Jehovah Deus,' nunc 'Jehovah' et dein 'Deus,' nunc 'Dominus Jehovah,' nunc 'Deus Israelis,' nunc 'Deus' solum, sicut in primo capite Geneseos, non nisi quam Deus, ubi etiam in plurali locutum, 'faciamus hominem ad imaginem nostram,' nec prius quam in capite sequente, ubi de caelesti homine agitur, nominatur 'Jehovah Deus': Jehovah dicitur quia solus Est aut Vivit, ita ex Essentia; 'Deus' quia omnia potest, ita ex Potentia, ut constat in Verbo ubi distinguuntur, Esai. xlix 4, 5; lv 7; Ps. xviii 3, 29, 31, 32 [A.V. 2, 28, 30, 31]; Ps. xxxviii 16 [A.V. 15]; quare unusquisque angelus aut spiritus qui cum homine locutus est, et quem aliquid posse putabant, vocabant Deum, ut constat apud Davidem, Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum judicabit, Ps. lxxxii 1:

et alibi, Quis in aethere comparabitur cum Jehovah, assimilabitur Jehovae in filiis deorum, Ps. lxxxix 7 [A.V. 6]:

et alibi, Confitemini Deo deorum,...confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3:

ex potentia etiam homines vocati 'dii,' ut Ps. lxxxii 6; {x}Joh. x 34, 35; etiam Moses 'deus Pharaoni,' Exod. vii 1; quare etiam Deus in plurali Elohim dicitur. Sed quia angeli ne hilum potentiae habent ex se, ut ipsi quoque fatentur, sed solum a Domino, et non est nisi unus Deus, ideo per 'Jehovam Deum' in Verbo intelligitur Dominus solus: at ubi ministerio angelorum quicquam fit, ut in capite primo Geneseos, tunc in plurali dicitur; hic quoque, quia homo caelestis, ut homo, non potuit comparari Domino, sed angelis, ideo dicitur quod 'homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum,' hoc est sapiens et intelligens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church