Arcana Coelestia (Elliott) n. 2994

Previous Number Next Number See English 

2994. Homo quamdiu vivit in corpore, etiam parum de eo sentire et percipere potest, nam caelestia et spiritualia apud eum cadunt in naturalia quae in externo ejus homine, et ibi amittit ille sensationem et perceptionem illorum. Repraesentativa et correspondentia quae in externo ejus homine, etiam talia sunt ut non appareant similia illis quibus in interno homine correspondent, et quae repraesentant; ideo nec ad cognitionem ejus venire possunt antequam externis illis exutus est: beatus tunc qui in correspondentia est, hoc est, cujus externus homo correspondet interno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church