2989. Sciri etiam potest quod tales effigies non existant in mente quale sistuntur in vultu, sed quod modo sint affectiones quae sic effigiantur: tum quod tales actus non existant in mente quales sistuntur per actiones in corpore sed quod sint cogitationes quae sic figurantur; quae mentis sunt, illa spirituali: sunt, quae autem corporis, illa naturalia sunt; inde patet quod correspondentia detur inter spiritualia et naturalia; et quod repraesentatio sit spiritualium in naturalibus; seu quod idem, cum illa quae sunt interni hominis effigiantur in externo, tunc quae apparent in externo, sunt repraesentativa interni, et quae concordant, sunt correspondentia.