Arcana Coelestia (Elliott) n. 2973

Previous Number Next Number See English 

2973. `Quae in omni termino ejus circumcirca': quod significet cognitiones exteriores, constat a significatione `terminorum' et `circumcirca' quod sint illa quae sunt exteriora, de qua n. 2936; ita hic `arbor quae in termino circumcirca' significat cognitiones exteriores; cognitiones exteriores sunt ritualium et doctrinalium quae sunt externa Ecclesiae, cognitiones autem interiores sunt doctrinalium quae sunt interna Ecclesiae; quid externa Ecclesiae et quid interna, prius aliquoties dictum est. [2] Praeterea in Verbo passim dicitur medium et circuitus; ut cum de terra Canaane agitur, tunc medium dicebatur ubi Zion et Hierosolyma, circuitus autem ubi gentes quae circumcirca; per `terram Canaanem' repraesentabatur regnum Domini, caeleste illius per `Zionem' et spirituale per `Hierosolymam,' ibi habitaculum Jehovae seu Domini; illa quae circumcirca erant, usque ad {1}fines, repraesentabant caelestia et spiritualia inde ordine effluentia et derivata; ubi ultimi termini, ibi repraesentativa caelestium et spiritualium desinebant; {2}repraesentativa illa originem duxerunt ab illis quae in regno Domini in caelis sunt; ibi Dominus ut Sol est in medio, inde omnis flamma caelestis et lux spiritualis; qui proximi sunt, in summa luce sunt, qui autem remotiores, in minore luce sunt, qui autem remotissimi, in minima, et ibi sunt termini, et incipit infernum, quod est extra caelum: [3] cum flamma {3}caelesti, et luce spirituali ita se habet, quod caelestia quae sunt innocentiae et amoris, et spiritualia quae sunt charitatis et fidei, in simili ratione sint cum calore et luce quae illis, nam exinde omnis calor et lux in caelis: exinde nunc est quod `medium' significet intimum, et `circuitus' extimum, et quae ordine ab intimo ad extimum procedunt, in tali gradu innocentiae, amoris, et charitatis sint, sicut distant. Similiter se habet in unaquavis societate caelesti, ibi qui in medio, sunt ejus generis optimi, et illius generis amor et charitas apud illos decrescit secundum remotionem, hoc est, apud illos qui inde distant, proportionate. [4] Haec similiter se habent apud hominem; {4}ejus intimum est ubi Dominus apud illum habitat, et ex eo regit illa quae in ejus circuitibus sunt; quando homo patitur ut Dominus disponat circuitus ad correspondentiam cum intimis, tunc est in statu ut possit recipi in caelum, et tunc intima, et interiora et externa unum agunt; at cum homo non patitur ut Dominus disponat circuitus ad correspondentiam, tunc homo tantum recedit a caelo quantum non illud patitur. [5] Quod anima hominis in medio seu in intimo ejus sit, et quod corpus in circuitu seu in extremis, notum est; corpus enim est quod cingit et circumvestit animam seu ejus spiritum: qui in caelesti et spirituali amore sunt, apud illos bonum a Domino influit per animam in corpus, inde corpus fit lucidum; at qui in corporeo et mundano amore sunt, apud illos non influere potest bonum a Domino per animam in corpus, sed interiora eorum in tenebris sunt, inde etiam corpus fit {5}tenebrosum, secundum {6}illa quae Dominus docet apud Matthaeum, Lucerna corporis est oculus, si oculus sincerus, totum corpus lucidum est; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, quantae tenebrae, vi 22, 23;

per `oculum' significatur intellectuale quod est animae, n. 2701: [6] apud illos autem adhuc `pejus se' habet, quorum interiora sunt `tenebrae,' et exteriora apparent sicut `lucida'; illi tales sunt qui exterius simulant lucis angelos, at interius sunt diaboli; vocantur ii `Babel'; apud illos cum destruuntur illa quae circumcirca sunt, tunc praecipites feruntur in infernum; {7}haec repraesentata sunt per urbem Jericho, Quam postquam sacerdotes cum arca circumiverunt septies, et clanxerunt buccinis, quod ceciderint muri ejus, et urbs devotioni data, Jos. vi 1-17:

et quae intellecta apud Jeremiam, Disponite vos contra Babelem circumcirca omnes tendentes arcum, clangite super eam circumcirca, dedit manum suam, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, l 14, 15. Inde nunc patet quid `circumcirca' sit. Praeterea `in Verbo aliquoties' nominatur `circuitus,' ut Jer. xxi 14; xlvi 14; xlix 5; Ezech. xxxvi 3, 4, 7; xxxvii 21; Amos iii 11; et alibi, et per `circuitus' significantur illa quae exteriora {8}sunt; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura. @1 fides I$ @2 repraesentativum illud originem duxit$ @3 caelesti et spirituali ac ejus luce$ @4 cujus$ @5 tenebricosum$ @6 haec$ @7 hi repraesentati$ @8 i et externa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church