Arcana Coelestia (Elliott) n. 2967

Previous Number Next Number See English 

2967. `Transeuntis mercatori': quod significet applicate ad illorum statum, constare potest a significatione `mercatoris,' et inde `transeuntis mercatori'; `mercator' in Verbo significat illos qui habent cognitiones boni et veri, et `mercatura' ipsas illas cognitiones, inde `argentum transiens mercatori' significat verum quantum recipi potest, seu quod idem, applicate ad cujusvis statum et facultatem; quod adjectio haec aliquid arcani involvat, quisque videre potest; de significatione `mercatoris et mercaturae' sequitur: quod autem ipsam rem attinet, illa se ita habet: omnes qui reformantur et regenerantur, donantur charitate et fide a Domino, sed quisque secundum suam facultatem et suum statum; sunt enim mala et falsa, quibus se homo {1}imbuit ab infantia, quae obstant quin recipere possit unus simile donum ac alius mala et falsa illa prius vastanda sunt quam regenerari potest homo; [2] quantum vitae caelestis et spiritualis post vastationem residuum est, tantum hoc potest illustrari vero et ditari bono; sunt reliquiae, quae sunt bona et vera a Domino apud hominem recondita, quae tunc vitam accipiunt; bona et vera acquiruntur ab infantia usque ad reformationis tempus, apud unum plura, apud alium pauciora; haec reservantur in interno ejus homine; nec produci possunt priusquam externus ejus homo ad correspondentiam redactus est, quod fit imprimis per tentationes, et per plures species vastationis; antequam enim quiescunt corporea quae illis contraria sunt, ut sunt illa quae sunt {2}amoris sui et mundi, {3}non influere possunt caelestia et spiritualia quae sunt {4}affectionis boni et veri; haec causa est quod quisque reformetur applicate ad ejus statum et facultatem; quod etiam Dominus docet in parabola de Homine qui peregre abiit, Et vocavit proprios servos, et tradidit illis opes suas, et {5}uni dedit quique talenta, alteri duo, et tertio unum, unicuique juxta propriam facultatem:...qui quinque talenta accepit, negotiatus est cum illis, et lucratus alia quinque talenta; similiter etiam is qui duo, lucratus est etiam {6}ille alia duo, Matth. xxv 14-

17, seq.:

tum etiam de Decem servis, quibus dedit decem minas, ut cum illis negotiarentur, Luc. xix 12, 13, seq. [3] Quod `mercator' significet illos qui habent cognitiones boni et veri, et `mercatura' ipsas illas cognitiones, constat ab illis locis quae adducta, apud Matthaeum et Lucam, tum etiam ab his; apud Ezechielem, Dicas Tyro, Habitatrix super introitibus maris, negotiatrix populorum ad insulas multas....Tarshish mercatrix tua ex multitudine omnium opum; in argento, in ferro, in stanno et plumbo dederunt nundinationes tuas. Javan, Tubal et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasis aeris dederunt commercium tuum....Filii Dedanis negotiatores tui:

insulae multae mercatura manus tuae....Syria mercatrix tua in multitudine operum tuorum. Jehudah et terra Israelis, illi negotiatores tui in triticis minnith et pannag, et melle, et oleo, et opobalsamo dederunt commercium tuum. Damascus mercatrix tua in multitudine operum tuorum ex multitudine omnium opum, in vino {7}Helbonis et lana zaharis. Et Dan et Javan netum in nundinationibus tuis dederunt. Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis ad currum. Arabs et omnes principes Kedar illi mercatores manus tuae, in agnis, in arietibus et hircis, in his mercatores tui. Negotiatores Shebae et Raamae illi negotiatores tui in primario omnis aromatis. Haran, et Channeh, et Eden, negotiatores Shebae;

Asshur, Kilmad, negotiatrix tua. Hi negotiatores tui in perfectionibus, xxvii 3, 12, 13, 15, 16-23, [24];

haec de Tyro, per quam quod significentur cognitiones boni et veri, videatur n. 1201, et patet a singulis; `negotiationes et mercaturae,' tum `merces' quae ibi memorantur: nec aliud sunt, ideo vocatur Tyrus `habitatrix super introitibus maris'; quod `aquae' sint cognitiones{8}, ac `mare' congregatio {9}illarum, n. 28; et vocatur `negotiatrix populorum ad insulas multas,' hoc est, usque ad illos qui remotius in cultu sunt; quod `insulae' sint cultus remotiores, n. 1158; quid Tarshish, n. 1156, argentum, ferrum, stannum, et plumbum,' quae inde, sunt vera in suo ordine usque ad ultima, quae sunt sensualia; quid argentum, n. 1551, 2048; quid ferrum, n. 425, 426; quid Javan, Tubal et Meshech, n. 1151-1153, 1155; `anima hominis et vasa aeris' quae inde, sunt illa quae sunt vitae naturalis; quod `anima' sit omnis vita quae a Domino, n. 1000, 1040, 1436, 1742; quod `vasa aeris' sint bona naturalia quae recipiunt illam vitam, n. 425, 1551; quid Dedan, n. 1172; quid Syria, n. l232, 1234; quod `Jehudah et terra Israelis negotiatores in triticis, minnith et pannag, melle, oleo, opobalsamo' significat caelestia et spiritualia e Verbo; reliquae gentes et earum mercaturae quae memorantur, sunt genera et species veri et boni, ita cognitiones, quae apud illos qui significantur per `Tyrum': [4] quod sint cognitiones ex quibus sapientia et intelligentia, constat manifeste apud eundem Prophetam, ubi ita, Fili hominis, dic principi Tyri,...In sapientia tua, et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis: in multitudine sapientiae tuae, in negotiatione tua, multiplicasti opes tuas, et elatum cor tuum in opibus tuis,...propterea ecce adduco super te alienos, violentos gentium, xxviii 2, 4-7;

ubi manifeste patet quod `merces cum quibus negotiati' sint cognitiones boni et veri, inde enim non aliunde sapientia et intelligentia, quare dicitur `in sapientia tua et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis': sed cum cognitiones sunt sui causa, ut emineant et lucrentur aut famam aut opes, tunc nullam vitam habent, ac illis prorsus privantur, in vita corporis falsa pro veris et mala pro bonis amplectendo, ac in altera vita illis quoque quae vera sunt, prorsus privantur; inde est quod dicatur `quia elatum cor tuum in opibus tuis,...propterea ecce adduco super te alienos,' hoc est, falsa, `et violentos gentium,' hoc est, mala: et alibi apud eundem, Tyrus sicut excisa e medio maris, in exire nundinationes tuas e maribus, satiasti populos multos, in multitudine opum tuarum, et commerciorum tuorum ditasti reges terrae, jam fracta es e maribus, in profunditatibus aquarum, commercium tuum, et omnis congregatio tua in medio {10}tui ceciderunt;...mercatores in populis frendent super te, xxvii 32-34, 36:

et apud Esaiam, Propheticum de Tyro;...tacent habitatores insulae, mercator Zidon transiens mare, impleverunt te: et in aquis multis semen Shihoris, messis fluvii proventus ejus, et {11}erat mercatura gentium: quis consultavit hoc super Tyrum coronantem se, cujus mercatores principes, xxiii 2, 3, 8;

ubi de vastatione Tyri agitur. [5] `Mercaturae et merces' similiter praedicantur de Babylone, quae sunt cognitiones boni adulteratae et cognitiones veri falsificatae, apud Johannem, Babylon ex vino furoris scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt; et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt:...mercatores terrae flebunt et plangent super ea, quod merces eorum nemo emit amplius; merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, etc.:...mercatores horum, qui ditati sunt ab ea, e longinquo stabunt propter metum cruciatus ejus, flentes et plangentes, Apoc. xviii 3, 11, [12], 15;

quod `Babylon' sit cultus, cujus externa apparent sancta, sed interiora profana, videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306, 1326; inde quid mercaturae et merces ejus, patet. [6] Quod `mercator' sit qui comparat sibi cognitiones veri et boni, et inde intelligentiam et sapientiam, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam, xiii 45, 46;

`pulchra margarita' est charitas seu bonum fidei. [7] Quod omnes cognitiones boni et veri sint a Domino, apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Labor Aegypti, et mercatura Cushi et Sabaeorum, virorum mensurae, super te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt, in vinculis transibunt, et ad te incurvabunt se, ad te orabunt; tantummodo in te Deus, et nullus praeterea Deus, xlv 14;

ubi de Divino Humano Domini. [8] Inde nunc constare potest quid sit `mercari,' seu emere et vendere, quod nempe comparare sibi cognitiones boni et veri, et per illas ipsum bonum; {12}quod hoc a Domino solo, apud eundem prophetam {13}, Heu omnis sitiens, ite ad aquas, et cui nullum argentum, ite, emite, et edite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac, lv 1, 2;

ubi `emere' pro comparare sibi, `vinum' pro vero spirituali, n. 1071, 1798; `lac' pro bono spirituali, n. 2184; quisque videre potest quod hic `ire ad aquas' non sit ire ad aquas, quod `emere' non sit emere, quod `argentum' non sit argentum, nec quod `vinum et lac' sit vinum et lac, sed quod tale quod vocatur correspondens in sensu {14}interno; est enim Verbum Divinum, cujus singulis vocibus, quae e naturali mundo et e sensualibus hominis sunt, spiritualia et caelestia Divina correspondent, ita non aliter Verbum divinitus inspiratum est. @1 after infantia$ @2 ex amore sui et amore mundi$ @3 for non influere possunt A has influere nequeunt after boni et veri$ @4 affectiones$ @5 huic$ @6 ipse$ @7 as Heb. A and I have Chesbonis as also in n. 9470 and AE 376, but Ind. Bib. has Chelbon.$ @8 i et scientifica$ @9 eorum$ @10 as heb. A and I have ejus$ @11 eras I$ @12 i et$ @13 i ita$ @14 spirituali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church