Arcana Coelestia (Elliott) n. 2955

Previous Number Next Number See English 

2955. Quod `sepeliam mortuum meum' significet quod e nocte emergerent et vivificarentur, constat a significatione `sepeliri, et mortui,' de qua supra n. 2917, 2923, 2925, 2931, 2948; hic vivificari dicuntur quia in progressione recipiendi fidem sunt; ex fide enim, nempe ex ejus bono, accipiunt vitam, aliunde non est vita. Quod `sepeliam mortuum meum' significet emersionem a nocte spirituali et vivificationem, etiam inde est quia prior Ecclesia cum mortua, nova loco ejus exsuscitatur a Domino, ita loco mortis datur vita, {1}et loco noctis fit mane; etiam inde quod apud unumquemvis qui reformatur et fit spiritualis, mortuum ejus quasi sepeliatur, et novum quod est vivum, resurgat, ita loco noctis apud illum, seu loco tenebrarum et frigoris, exsurgit mane cum sua luce et suo calore; inde est quod apud angelos qui in vita Domini sunt, loco ideae {2}apud hominem de sepultura mortui, sit idea resurrectionis et novae vitae. Ita quoque se habet, nam semper aliqua Ecclesia est in tellure, et cum vetus exspirat et fit nox, tunc nova alibi resurgit, et fit mane. @1 seu$ @2 de sepultura mortui quae apud hominem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church