2953. `Verumtamen si tu, placet, audias me': quod significet influxum interiorem, constare potest a serie loquelae; quod `Abraham locutus ad Ephronem' significaverit influxum, mox supra n. 2951 dictum; hic continuatur loquela, et intentio excitatur, per quod dicatur `verumtamen si tu, placet, audias me,' quare influxus interio significatur. Sensus internus talis est ut voces et verba paene nihil sint sed sensus eorum ex serie fluens sistat ideam, et quidem coram angeli spiritualem, cui sensus externus seu litteralis {1}inservit pro objecto ex quo; sunt enim ideae cogitationis hominis quae sunt objecta cogitationum spiritualium apud angelos, et quidem illae ideae cogitationi apud hominem principaliter quae sunt ex Verbo, ex causa quia ibi omnes res repraesentant, et omnes et singulae voces significant, et animadvertitur ilico quod e Verbo sint, {2}quia spiritualia et caelestia ibi suo ordine dispositissime consequuntur, et in illis et his sanctum ex intimo sensu, qui est {3}solum de Domino ac Ipsius regno. @1 i Verbi$ @2 qui I$ @3 de solo$