Arcana Coelestia (Elliott) n. 2941

Previous Number Next Number See English 

2941. `Et respondit Ephron Hittaeus Abrahamo': quod significet statum receptionis illorum, constat a significatione `respondere' cum annuitur, quod sit receptio, ut quoque ab illis quae mox sequuntur, patet: Ephron hic appellatur Hittaeus, ut repraesentet Ecclesiam spiritualem {1}ut caput et princeps. @1 sicut caput aut princeps$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church