Arcana Coelestia (Elliott) n. 2930

Previous Number Next Number See English 

2930. `Si est cum anima vestra': quod significet si ex affectione veri ex corde, constat a significatione `animae' in sensu interno: in Verbo passim dicitur quod `ex corde et ex anima,' seu `ex toto corde et ex tota anima,' et significatur per illa quod ex omni voluntate et ex omni intellectu; quod binae facultates homini sint, nempe voluntas et intellectus, cuivis potest notum esse, tum quod voluntas separata facultas sit ab intellectu, nam intelligere possumus bonum et verum, sed usque velle malum et falsum; homo a principio ita creatus est ut voluntas et intellectus apud illum unum facerent, sic ut non aliud cogitaret quam vellet, nec aliud vellet quam cogitaret, talis status est apud caelestes, et fuit in caelesti Ecclesia quae `Homo' seu `Adam' dicta; at apud spirituales seu in spirituali Ecclesia, est separata una facultas ab altera, nempe intellectualis a voluntaria, et homo quoad illam partem, nempe intellectualem reformatur a Domino, et inibi formatur nova voluntas et novus intellectus, n. 863, 875, 895, 897, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256; [2] nova voluntas ibi, quae a Domino, est quae vocatur `cor,' et novus intellectus qui vocatur `anima,' et cum dicitur `ex toto corde et ex tota anima' significatur quod ex omni voluntate et ex omni intellectu: haec sunt quae significantur per cor et animam, {1}apud Mosen, Amabis Jehovam Deum tuum omni corde tuo, et omni anima tua, et omnibus viribus tuis, Deut. vi 5: apud eundem, Nunc Israel, quid Jehovah Deus tuus petens a te, nisi ad timendum Jehovam Deum tuum, ad eundum in omnibus vii Ipsius, et ad amandum Ipsum, et ad serviendum Jehovae Deo tuo, omni corde tuo, et omni anima tua? Deut. x 12; xi 13:

apud eundem, Die hoc Jehovah Deus tuus praecipiens tibi ad faciendum statuta haec et judicia, et custodias et facias illa, toto corde tu et tota anima tua, Deut. xxvi 16:

in Libro Regum, David ad Salomonem, Stabiliet Jehovah verbum Suum, quod locutus super me, dicendo, Si custodiunt filii viam suam, ad ambulandum coram Me in veritate, omni corde suo, et omni anima sua, dicendo, non exscindetur tibi vir a super throno Israelis, I Reg. ii 4:

apud Matthaeum, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua et in tota mente tua, xxii 35 [A. V. 37]; Marc. xii 29, 30. [3] Simile praedicatur etiam de Jehovah seu Domino, quia inde affectio boni quae est voluntatis, et affectio veri quae est intellectus, apud hominem Ecclesiae; ut apud Samuelem, Exsuscitabo Mihi sacerdotem fidelem, quemadmodum in corde Meo, et in anima Mea, I Sam. ii 35:

et apud Jeremiam, Gaudebo super illis, ad benefaciendum illis, et plantabo eos in terra hac in veritate, omni corde Meo, et omni anima Mea, xxxii 41. Etiam passim alibi in Verbo `anima' significat affectionem veri, ut apud Esaiam, Anima mea desideravi Te in nocte, etiam spiritu meo in medio mei quaesivi Te mane, quia quemadmodum judicia Tua terrae, justitiam discunt habitatores orbis, xxvi 9;

ibi `anima' pro affectione veri, `spiritus' pro affectione boni; quod `judicia' praedicentur de veris, et `justitia' de bono, videatur n. 2235: [4] apud eundem, Stultus stultitiam loquitur,...ad evacuandum animam famelicam, et potum sitientem deficere faciat, xxxii 6;

`anima famelica' pro desiderio boni, quam `stultus evacuat'; `anima potum sitiens' pro desiderio veri, quam `stultus deficere facit': apud Jeremiam, Fiet anima eorum sicut hortus irriguus;...et irrigabo animam lassam, et omnem animam dolentem implebo, xxxi 12, 25;

`anima' pro affectione veri et boni: apud eundem, Omnis populus ejus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad reducendum animam....Procul est a me consolans, reducens animam meam, facti sunt filii mei desolati:...quaesiverunt cibum sibi, ut reducerent animam suam, Thren. i 11, 16, 19;

`anima' pro vita affectionis boni et veri, `cibus' pro sapientia et intelligentia. [5] Dicitur quod `anima' significet affectionem veri ex corde, quia dantur affectiones veri quae non ex corde, ut quae ex amore sui seu eminendi, ex amore mundi seu lucrandi, ex amore merendi; ex his similiter existunt affectiones veri, sed non sunt genuinae, sunt ex voluntate carnis, non ex corde; quod ex corde, est ex Domino. Praeterea `anima' in Verbo significat in universali sensu omnem vitam, videatur n. 1000, 1005, 1040, 1742; anima enim est in universali sensu illud ex quo aliud est et vivit, ita anima corporis est ejus spiritus, ex eo enim vivit corpus; anima autem spiritus est ejus vita adhuc interior, ex qua illa sapit et intelligit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church