Arcana Coelestia (Elliott) n. 290

Previous Number Next Number See English 

290. Quod 'mater omnis viventis' dicta a fide in Dominum, Qui est ipsa Vita, constare quoque potest ab illis quae prius ostensa sunt: nusquam dari potest nisi unica Vita, ex qua vita omnium; et nusquam dari potest vita quae vita, nisi per fidem in Dominum, Qui est Vita; nec fides in qua vita, nisi ab Ipso, ita in qua Ipse: quare Dominus in Verbo 'solus Vivens' dicitur, et appellatur 'VIVENS JEHOVAH' Jer. v 2; xii 16; xvi 14, 15; xxiii 7; Ezech. v 11: 'Vivens in aeternum,' Dan. iv 31; Apoc. iv 10; v 14; x 6: apud Davidem, 'Scaturigo vitae,' Ps. xxxvi 10 [A.V. 9]: apud Jeremiam, 'Fons aquarum vivarum, xvii 13: caelum quod ex Ipso vivit, 'Terra viventium,' Esai. xxxviii 11; liii 8; Ezech. xxvi 20; xxxii 23-27, 32; Ps. xxvii 13; Ps. lii 7 [A.V. 5]; Ps cxlii 6 [A.V. 5]. Et dicti 'viventes,' qui in fide in Dominum; ut apud Davidem, Qui ponit animam nostram inter viventes, Ps. lxvi 9. Et qui in fide, quod 'in Libro Vitarum,' Ps. lxix 29 [A.V. 28], et 'in Libro Vitae,' Apoc. xiii 8; xvii 8; xx 15. Quare etiam 'vivificari' dicuntur qui accipiunt fidem in Ipsum, Hos. vi 2; Ps. lxxxv 7 [A.V. 6]. Vicissim, qui non in fide, vocati sunt 'mortui,' quod inde sequitur; ut etiam apud Esaiam, Mortui non vivent; Rephaim non resurgent, eo quod visitasti et exstinxisti eos, xxvi 14;

pro iis qui amore sui tument; 'resurgere' significat intrare in vitam; vocantur etiam 'confossi,' {x}Ezech. xxxii 23-26, 28-31: et infernum vocatur 'mors,' Esai. xxv {x}8; xxviii 15. 'Mortui' quoque vocantur a Domino, Matth. iv 16; Joh. v 24; viii 21, 24, 51, 52.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church