Arcana Coelestia (Elliott) n. 2898

Previous Number Next Number See English 

2898. Quod apud illos fuerint prophetica quae in sensu interno egerunt de Domino et de regno Ipsius, non solum inde constare potest, sed etiam a propheticis Bileami, qui fuit a Syria, de quibus apud Mosen, Num. xxiii 7-10, et 18-25; xxiv 3-10, et 15-25, quae simili stilo dictata sunt ac cetera prophetica Verbi, et manifeste prae dicunt Adventum Domini his verbis, Video Ipsum, et non nunc, intueor Ipsum et non propinquus procedet stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, et franget angulos Moabi, et destruet omnes filios Shethi, Num. xxiv 17;

haec prophetica similiter dicuntur Enuntiata, nam eadem vox, ut videri potest ibi, xxiii 7, 18; xxiv 3, 15, 20.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church