Arcana Coelestia (Elliott) n. 2896

Previous Number Next Number See English 

2896. Verbum in Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, non fuit Verbum scriptum, sed revelatum unicuivis qui ab Ecclesia; fuerunt enim homines caelestes, ita in perceptione boni et veri, sicut angeli, cum quibus etiam consortium habuerunt; ita Verbum habuerunt cordibus suis inscriptum; de quibus videatur, n. 597, 607, 895, 920, 1114-1125. Illi quia caelestes fuerunt, et consortium habuerunt cum angelis, omnia quae videbant et aliquo sensu capiebant, illis erant repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium quae in regno Domini; sic ut mundana et terrestria quidem oculis viderent aut aliquo sensu caperent, sed ex illis et per illa cogitabant de caelestibus et spiritualibus; ita non aliter, loqui potuerunt cum angelis, nam quae apud angelos, caelestia et spiritualia sunt, et cum ad hominem, in talia quae apud hominem in mundo sunt, cadunt; quod singula quae in mundo, repraesentent et significent illa quae in caelis, hactenus a primo capite Geneseos huc usque ostensum est. Inde repraesentativa et significativa venerunt, quae quando communicatio cessare incepit cum angelis, collecta fuerunt ab illis qui per Hanochum intelliguntur, {1}quae quod significata sint per haec verba, Ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus, Gen. V 24, videatur n. 521. @1 i et in usum posteritatis conservata$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church