Arcana Coelestia (Elliott) n. 2846

Previous Number Next Number See English 

2846. Quod `benedicendo benedicam tibi' significet fructificationem ex affectione veri, constat a significatione `benedici' quod sit locupletari bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1096, 1420, 1422, hic fructificari ex bono fidei, seu quod idem, ex affectione veri, quia de spiritualibus agitur. Hic a Jehovah ad Abrahamum dicitur `benedicendo benedicam tibi,' et per `Abrahamum' repraesentatur Dominus quoad Divinum Humanum, ut in hoc capite prius; Ipse Dominus non potuit benedici quia est ipsa Benedictio; sed benedici dicitur cum secundum Ipsius amorem abundant illi qui salvantur, quare in sensu interno illi hic significantur, ut quoque constat ab iis quae immediate sequuntur: `fructificatio' hic dicitur, quia haec praedicatur de affectione, `multiplicatio' autem, ut sequitur, de veris quae inde.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church