2821. `Clamavit ad eum angelus Jehovae e caelo': quod significet consolationem ex Ipso Divino tunc, constare potest ex significatione `clamare e caelo' quod sit consolari, ut quoque patet ab illis quae proxime praecedunt et quae mox sequuntur; et ex significatione `angeli Jehovae' cum angeli in Verbo nominantur, quod per eos intelligatur aliquid in Domino, sed quid Domini, quod appareat ex serie, `videatur' n. 1925: hic intelligitur Ipsum Divinum. Similiter legitur de Domino, cum tentationem gravissimam sustinuit in Gethsemane, quod Visus sit Ipsi angelus de caelo confortans Ipsum, Luc. xxii 43; per `angelum e caelo' ibi in sensu interno etiam intelligitur Divinum quod in Ipso.