Arcana Coelestia (Elliott) n. 2819

Previous Number Next Number See English 

2819. Quod tentationes Domini in genere attinet, fuerunt illae exteriores et interiores, et quo interiores, eo graviores; intimae descriptae sunt, Matth. xxvi 37-39, 42, 44; xxvii 46; Marc. xiv 33-36; xv 34; Luc. xxii 42-44; sed videantur quae de tentationibus Domini prius dicta sunt, nempe: quod Dominus primum pugnaverit ex boni et veris, quae apparebant ut bona et vera, n. 1661: quod pugnaverit contra mala amoris sui et mundi, ex Amore Divino erga universum genus humanum, n. 1690, 1691 f., 1789, 1812, 1813, 1820: quod Solus ex Amore Divino pugnaverit, n. 1812, 1813: quod omnia inferna pugnaverint contra Domini amorem, qui fuit salus universi generi humani, n. 1820: quod Dominus omnium gravissimas tentatione sustinuerit, n. 1663, 1668, 1787: quod Dominus per tentationes et victorias ex propria potentia factus justitia, n. 1813, 2025: quod facta unio Essentiae Humanae cum Divina a Domino per tentationes et victorias, n. 1737, 1813, 1921, 2025, 2026: videantur etiam quae prius de tentationibus in genere dicta sunt, n. 59, 63, 227, 847: quod tentatio sit pugna de potestate, num bonum vel malum, verum vel falsum imperaturum, n. 1923: quod in tentationibus sint indignationes, et plures affectiones, n. 1917: quod tentationes sint caelestes, spirituales et naturales, n. 847: quod in tentationibus mali genii et spiritus aggrediantur illa quae sunt amoris, ita quae sunt vitae hominis, n. 847, 1820 quid efficiunt tentationes, n. 1692 pr, 1717, 1740: quod tentatio ideo ut domentur corporea, n. 857: quod mala et falsa apud hominem qui regeneratur, per tentationes domentur, non aboleantur, n. 868: quod verum sit primum pugnae, n. 1685: quod homo ex bonis veris pugnet, quae per cognitiones imbuit, tametsi in se non bona et vera sint, n. 1661: quod spiritus et genii mali excitent falsa et mala apud hominem, et quod inde tentationes, n. 741, 751, 761: quod homo in tentationibus putet Dominum abesse, cum tamen tunc praesentior est, n. 840: quod homo nequaquam ex se possit sustinere pugnas tentationum, quia sunt contra omnia inferna, n. 1692 f.: quod Dominus solus apud hominem pugnet, n. 1661, 1692: quod per tentationes mali genii et spiritus {1}depriventur potentia malum agendi et falsum inspirandi apud hominem, n. 1695, 1717: quod tentationes fiant apud eos qui conscientiam habent, et acutiores apud eos qui perceptionem, n. 1668: quod hodie raro fiant tentationes, sed anxietates quae aliae et aliunde, n. 762: quod homines spiritualiter mortui non possint sustinere pugnas tentationum, n. 270 quod omnes tentationes secum habeant desperationem de fine, n. 1787, 1820: quod post tentationes fluctuatio, n. 848, 857: quod boni per tentationes discant quod non sint nisi malum, et quod omnia sint misericordiae, n. 2334 quod per tentationes conjungantur arctius bona veris, n. 2272 quod non salventur {2}propter tentationes si succumbunt, nec si putant se per eas meruisse, n. 2273: quod in omni tentatione sit liberum, fortius quam extra tentationes, n. 1937. @1 before mali$ @2 I has per, but see Index and n. 2273 where propter is twice used.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church