Arcana Coelestia (Elliott) n. 2810

Previous Number Next Number See English 

2810. `Venerunt ad locum quem dixit ei Deus': quod significet statum tunc secundum perceptionem ex Divino Vero, constat significatione `loci' quod sit status, de qua supra n. 2786, et ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepe {1} prius; hic `dicere Deus' est percipere ex Divino Vero quia Dei dicitur, non Jehovah {2}, n. 2586, 2807 f. @1 saepius$ @2 i quod Deus sit Divinum Verum et Jehovah Divinum Bonum, videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church