Arcana Coelestia (Elliott) n. 2805

Previous Number Next Number See English 

2805. `Ubi pecus ad holocaustum?' quod significet ubi illi genere humano qui sanctificentur, constat ex repraesentatione sacrificiorum, imprimis holocaustorum; quod holocausta et sacrificia fuerint repraesentativa cultus interni, videatur n. 922, 923; et quod facta ex grege et ex armento; dum ex grege, quod ex agnis, ovibus, capris, haedis, arietibus, hircis {1}, cum ex armento, quod ex bovibus juvencis aut vitulis, quae quod caelestium et spiritualium varia genera significaverint, videatur n. 922, 1823, 2180; et quod per illa sanctificarentur, n. 2776; inde constare potest, quod per interrogationem Jishaki `ubi pecus ad holocaustum' significetur ubi illi ex gen humano qui sanctificentur; quod manifestius {2} patet a sequentibus, nempe a responso Abrahami patris, `Deus videbit Sibi pecudem holocaustum,' vers. 8, quibus significatur quod Divinum Humanum providebit illos qui sanctificentur; et ex eo quod dein visus `aries post detentus in perplexo cornibus,' qui oblatus in holocausti vers. 13, quibus significantur illi ex genere humano qui a spirituali Domini Ecclesia sunt, et {3} praeterea ex illis quae sequuntur a vers. 14-17. @1 i vel$ @2 i adhuc$ @3 A had these words, followed by in quibus agitur de spiritualibus but all deleted$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church