Arcana Coelestia (Elliott) n. 2802

Previous Number Next Number See English 

2802. `Dixit Jishak ad Abraham patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce ego fili mi': quod significet collocutionem Domini ex amore Divini Veri cum Divino Bono, constat ex significatione `Jishaki filii' quod sit Divinum Verum, et ex significatione `Abrahami patris' quod sit Divinum Bonum, de quibus mox sequitur; et ex affectione quae in his verbis, quod sit utrinque ex amore; inde patet quod sit collocutio Domini cum Patre Ipsius: quod in his verbis plura arcana lateant quam quae ad humanam perceptionem venire possint, constare potest ex eo quod `dixit' quater in hoc versu recurrat; usitatum est in Verbo cum novum quid incohatur, {1} quod dicatur `et dixit,' videatur n. 2061, 2238, 2260; tum ex eo quod verba sint amoris, quae cum ad caelestium angelorum qui in sensu intimo sunt, perceptionem veniunt, caelestissimas ideas inde sibi formant; illi enim ex affectionibus in Verbo formant sibi idearum luces, at angeli spirituales ex vocum et rerum significationibus, n. 2157, 2275, ita ex his, ubi quatuor distinctae periodi et affectiones amoris, talia quae nusquam ad captum humanum descendere, nec in voces dari, possunt et hoc copia et varietate ineffabili; inde constare potest quale est Verbum in sensu suo interno, etiam ubi in littera sicut simplex apparet, ut in hoc versu. @1 inchoat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church