2769. `Et dixit ad eum, Abraham': quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero, constat a significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619; et a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus. Quod perceptio fuerit ex Divino Vero, constare potest ex eo quia DEUS nominatur, non JEHOVAH; ubi enim in Verbo agitur de vero, ibi nominatur Deus, at ubi de bono, nominatur Jehovah, videatur n. 2586; inde est quod Deus dicatur in hoc versu, tum in sequentibus usque ad vers. 11, ob causam quia ibi de tentatione agitur; et quod in vers. 11 et in illis qui sequuntur, dicatur Jehovah, est quia ibi agitur de liberatione; ex vero enim est omnis tentatio et damnatio, ex bono autem est omnis liberatio et salvatio; quod verum damnet et bonum salvet, videatur n. 1685, 2258,2335.