2762. Quod `equus' intellectuale significet, non aliunde veniet quam ex repraesentativis in altera vita; multoties ibi in mundo spirituum videntur equi et hoc cum multa varietate, et quoque insidentes equis et quoties apparent, significant intellectuale; sunt talia repraesentativa continua apud spiritus. Ex repraesentativo `equi' quod sit intellectuale, est quod cum memorantur equi in Verbo, spiritus et angeli qui apud hominem, ilico sciant quod sit intellectuale de quo agitur: inde etiam est quod quibusdam spiritibus, ex quodam orbe aliunde, cum imbuti intelligentia et sapientia, e mundo spirituum elevantur in caelum, appareant equi lucidi sicut ignei; qui etiam mihi, cum illi sublati, visi sunt; [2] inde quid per `currum igneum et equos igneos' qui visi Elisaeo, cum Elias ascendit per turbinem in caelos, significatur, mihi constare potuit; tum quoque quid per exclamationem Elisaei tunc, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2 Reg. ii 11, 12:
et per quod Joash rex Israelis similiter dixerit ad Elisaeum cum moreretur, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2 Reg. xiii 14:
quod per Eliam et Elisaeum repraesentatus sit Dominus quoad Verbum, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur, nempe doctrina amoris et charitatis ex Verbo per `currum igneum,' et doctrina fidei inde per `equos igneos'; doctrina fidei est idem ac intellectus Verbi quoad interiora seu sensus internus. [3] Quod currus et equi appareant in caelis apud spiritus et angelos, constare non solum potest ex eo quod visi prophetis, ut Zachariae i 8-10; vi (x)1-7, et aliis, sed etiam puero Elisaei, de quo ita in Libro Regum, Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit, et ecce mons plenus equis, et currus ignei circumcirca Elisaeum, 2 Reg. vi 17. Praeterea, ubi {1}in mundo spirituum mansio est intelligentium et sapientum, currus et equi continue apparent, ex causa, ut dictum, quia per currus et equos repraesentantur illa quae sapientiae et intelligentiae sunt. Quod resuscitati post mortem, qui intrant in alteram vitam, repraesentatum sibi videant juvenem insidentem equo et dein descendentem ex equo, et quod per illud significetur quod cognitionibus boni et veri, antequam {2}in caelum venire possint, instruendi, videatur in Parte Prima n. 187, 188. Quod `currus et equi' illa significaverint, notissimum fuit in Ecclesia Antiqua, ut quoque constare potest a libro Hiobi, qui est liber Antiquae Ecclesiae, ubi haec, Oblivisci fecit eum Deus sapientiam, et non impertitus est ei intelligentiam, juxta tempus in altum elevavit se, deridet equum et equitem (c)illius xxxix 17-19. [4] Ex Antiqua Ecclesia significatio `equi' quod sit intellectuale, derivata est ad sapientes circumcirca, etiam in Graeciam; inde habuerunt, cum describerent solem, per quem significatus est amor, n. 2441, 2495, quod posuerint ibi sapientiae suae et intelligentiae deum, et ei tribuerint currum et quatuor equos igneos; et cum describerent deum maris, quia per mare {3}significatae sunt scientiae in communi, n. 28, 2120, {4}quod etiam illi dederint equos: et cum describerent ortum scientiarum ex intellectuali, quod finxerint equum volantem qui ungula rupit fontem ubi virgines quae scientiae; et per equum Trojanum nec aliud significatum fuit quam artificiale ex intellectu eorum destruendi muros. Hodie quidem, cum describitur intellectuale, ex recepto ab antiquis illis more, describi solet per equum volantem seu Pegasum, et eruditio per fontem, sed vix aliquis novit quod `equus' in sensu mystico significet intellectum, et `fons' verum; minus quod significativa illa ab Ecclesia Antiqua ad gentiles derivata sint. @1 after sapientum$ @2 ad$ @3 significarentur$ @4 after maris above$