Arcana Coelestia (Elliott) n. 2747

Previous Number Next Number See English 

2747. Quia adulteria sunt contraria amori conjugiali, adulteri non possunt esse cum angelis in caelo, tum quia in contrariis bono et vero sunt et sic non in conjugio caelesti, tum quia de conjugio non nisi quam spurcas ideas habent; cum modo nominatur conjugium, aut ejus idea obvenit, ilico in eorum ideis sunt lasciva, obscena, immo nefanda; (m)similiter cum de bono et vero angelis est sermo, tunc tales cogitant contra illa;(n) omnes enim affectiones et cogitationes inde {1}, (o)quales fuerunt in mundo, remanent homini (o)post mortem. Adulteri sunt animo destruendi societates {2}, plures (o)eorum sunt crudeles, {3} n. 824, ita {4} corde contra charitatem {5} et misericordiam, ridentes ad aliorum miserias, cuique sua auferre volunt (o)et faciunt quantum audent; oblectamentum iis es destruere amicitias et struere inimicitias; religiosum eorum est, quod dicant agnoscere creatorem universi, et providentiam sed modo universalem, et ex fide salvationem, (c)ac quod iis non possit pejus fieri quam aliis; sed cum explorantur quales sunt corde, quod fit in altera vita, ne illa quidem credunt, verum pro creatore universi naturam, pro universali {6} providentia nullam, de fide nihil cogitant; haec omnia quia adulteria sunt prorsus contra bonum et verum; inde quomodo in caelum venire possint, quisque judicare potest. @1 i quae.$ @2 Qui adulteri sunt, etiam sunt animo destruendi societates, et.$ @3 i de inferno adulterorum qui simul crudeles, videatur.$ @4 sunt ut plurimum.$ @5 amorem.$ @6 i sed.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church