2740. Genuinus amor conjugialis non dabilis est quam inter binos conjuges, hoc est, in conjugio unius viri et unius uxoris, nusquam inter plures simul, ex causa quia amor conjugialis est mutuus et reciprocus, ac vita unius in alterius vicissim, sic ut quasi unum sint; talis unio datur inter binos, non autem inter plures, plures amorem illum discindunt. Antiquissimae Ecclesiae homines, qui fuerant caelestes ac in perceptione boni et veri sicut angeli, solum unam uxorem habuerunt; dicebant quod cum una uxore caelestes delicias et felicitates perceperint, et cum modo nominaretur conjugium plurium, quod horruerint: conjugium enim unius mariti et unius uxoris descendit, ut dictum {1}, a conjugio boni et veri, seu a conjugio caelesti, quod est tale, ut manifeste constare potest a Domini verbis apud Matthaeum, Jesus dixit, Annon legistis, quod is qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo, sed (t)caro una; quod ergo Deus copulavit, homo ne separet:... Moses ob duritiem cordis vestri permisit dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit ita {2}:... non omnes capiunt verbum hoc, sed ii quibus datum est, xix 3-12. @1 i supra.$ @2 sic.$