2727. De Conjugiis quomodo considerantur in Caelis {1}, et de Adulteriis
Quid genuinus amor conjugialis, et unde ejus origo, pauci hodie sciunt, ex causa quia pauci in illo sunt; credunt paene omnes quod innatus si et sic effluat ex quodam, ut aiunt, naturali {2} instinctu, et eo magis quia conjugiale etiam existit penes animalia; cum tamen talis differentia sit inter amore: conjugialem apud homines et conjugiale apud animalia, qualis inter statum hominis et statum bruti animalis. @1 caelo.$ @2 naturali, ut aiunt.$