Arcana Coelestia (Elliott) n. 2723

Previous Number Next Number See English 

2723. Quod autem Beershebam attinet, significat {1} `Beersheba' statum et quale doctrinae, nempe quod sit Divina cui adjuncta rationalia humana, quod constare potest a serie rerum de quibus agitur a vers. 22 ad hunc, n. 2613, 2614; etiam a significatione ipsius vocis in lingua originali quod sit `puteus juramenti {2}' et `septem'; quod `puteus' sit doctrina (o)fidei, videatur n. 2702, 2720; quod `juramentum' sit conjunctio, n. 2720, ut et `foedus quod juramento factum,' n. 1996, 2003, 2021, 2037, et quod `septem' sit sanctum, ita Divinum, n. 395, 433, 716, 881, ex quibus constare potest quod significet doctrinam quae in se Divina cum adjunctis rationalibus seu apparentiis humanis; [2] quod inde Beersheba, patet ex verbis Abrahami, Dixit Abraham, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc; propterea vocavit locum illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi; et percusserunt foedus in Beersheba, vers. 30-32:

similiter ex verbis Isaci, cap. seq. xxvi, Fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverunt illi super causis putei, quem foderunt, et dixerunt illi, Invenimus aquas, et vocavit illum Shibeah; (juramentum et septem) propterea nomen urbis Beersheba usque ad diem hunc, vers. [32], 33;

ibi etiam agitur de puteis, de quibus fuit contentio cum Abimelecho, et de foedere cum illo, et per `Beershebam' significantur rationalia humana iterum adjuncta doctrinae fidei, et quia iterum adjuncta, et sic facta doctrina ad captum humanum {3}, dicitur `urbs'; quod `urbs' sit doctrinale in suo complexu, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451: praeterea nominatur Beersheba in simili significatione quoad sensum internum, Gen. xxii 19; xxvi 23; xxviii 10; xlvi 1, 5; Jos. xv 28; xix 1, 2; 1 Sam. viii 2; 1 Reg. xix 3; et in sensu opposito, Amos v 5; viii 13, 14. [3] (m)Extensio caelestium et spiritualium quae sunt doctrinae, in sensu interno significatur ubi describitur extensio terrae Canaanis per `a Dan et usque ad Beershebam'; per terram enim Canaanem significatur regnum Domini, tum Ecclesia, consequenter caelestia et spiritualia quae sunt doctrinae;(n) ut in Libro Judicum, Exiverunt omnes filii Israelis, et congregatus est coetus tanquam vir unus a Dan et usque ad Beersheba, xx 1:

in libro Samuelis, Omnis Israel a Dan et usque ad Beersheba, 1 Sam. iii 20:

alibi, Transire faciendo regnum a domo Shaulis, et erigendo solium Davidis super Israelem, et supra Jehudam, a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. iii 10:

alibi, Hushai ad Absalomem, Congregetur omnis Israel a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. xvii 11:

alibi, Dixit David ad Joabum, ut peragraret omnes tribus Israeli: a Dan et usque ad Beersheba, 2 Sam. xxiv 2, 7:

alibi, Mortuum est de populo a Dan et usque ad Beersheba septuaginta millia virorum, 2 Sam. xxiv 15:

in Libro Regum, Habitavit Jehudah sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan et usque ad Beersheba, omnibus diebus Salomonis, 1 Reg. iv 25. @1 illa.$ @2 Heb. [ ] (sheba)=`oath' and also `seven.'$ @3 captui humano adaequata.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church