Arcana Coelestia (Elliott) n. 2716

Previous Number Next Number See English 

2716. Quod alteram attinet, nempe quod obscurum illud apud spirituales illuminetur a Divino Humano Domini, est arcanum quod non ad captum explicari potest, nam est influxus Divini qui describeretur; solum inde aliqua ejus idea haberi potest, si ipsum Supremum Divinum influeret in bonum tale sicut descriptum, ex tot malis et falsis conspurcatum {1}, quod non potuisset recipi, et si (o)quid reciperetur, sentiret cruciatum infernalem, hoc est, homo cui tale bonum, et sic periret; at Divinum Humanum Domini apud (c)eos influere potest, ac bonum tale illuminare, sicut solet sol in densas nubes quae variegantur matutino tempore {2} in facies aurorae {3}; sed usque non potest Dominus coram illis sicut lux solis, sed sicut lux lunae apparere: exinde constare potest quod causa Adventus Domini in mundum fuerit propter spirituales ut salvarentur, videatur n. 2661. @1 obscuratum.$ @2 i inde.$ @3 A d pulchros colores, i facies aurorae.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church