Arcana Coelestia (Elliott) n. 2699

Previous Number Next Number See English 

2699. `Quia in gentem magnam ponam illum': quod significet Ecclesiam spiritualem, constat a significatione `gentis magnae' quod sit Ecclesia spiritualis quae acceptura bonum fidei, de qua supra n. 2669; `gens magna' dicitur, quia regnum spirituale est alterum regnum Domini, de quo etiam in loco citato: per `Ismaelem,' sicut repraesentatur Ecclesiae spiritualis homo, ita quoque repraesentatur ipsa Ecclesia spiritualis, tum quoque regnum spirituale Domini in caelis, nam imago et similitudo unius est in altero. Primus status post desolationem descriptus est in versu praecedente, qui fuit status consolationis et spei auxilii; alter eorum status post desolationem describitur in hoc versu, qui est status illustrationis et recreationis inde: [2] quia {1} status hi ignoti sunt in mundo, ex causa quia pauci hodie, ut dictum prius, regenerantur, licet referre qualis hic status est eorum in altera vita ubi notissimus; ibi qui in vastatione seu desolatione fuerunt, postquam consolati spe auxilii, elevantur a Domino in caelum, ita a statu umbrae qui est status ignorantiae, in statum lucis qui est status illustrationis et recreationis inde, ita in gaudium, quod intima eorum afficit; est actualiter lux in quam veniunt, quae talis est ut non solum illustret visum sed etiam simul intellectum, quae lux quantum eos recreat, constare potest a statu opposito, e quo liberati; quidam tunc qui infantili animo fuerunt et simplici fide, apparent sibi in albis et candidis; quidam in coronis; quidam ad plures societates angelicas circumvehuntur, et ubique recipiuntur cum charitate ut fratres, et ibi {2} quicquid boni vitae eorum novae gratificatur, illis {2} exhibetur; quibusdam immensitatem caeli seu regni Domini videre, et simul beatitudinem eorum qui ibi, appercipere datur; praeter innumerabilia alia quae non describi possunt. Talis est status primae illustrationis et inde recreationis eorum qui e desolatione veniunt. @1 i at.$ @2 trs ibi and illis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church