Arcana Coelestia (Elliott) n. 2694

Previous Number Next Number See English 

2694. {1} `Ne timeas, quia audivit Deus vocem pueri, in quo ille ibi': quod significet spem auxilii, constat a significatione `ne timeas' quod sit non desperare, sublato enim timore spes adest; et a significatione `audire vocem pueri' quod sit auxilium, de qua supra n. 2691, ubi similia verba. Actum est in versibus qui praecedunt, de statu desolationis, in quo illi qui reformantur ac fiunt spirituales; nunc agitur de restitutione eorum, hic de solatio et spe auxilii. [2] Quod in ignorantiam veri seu desolationem, usque ad dolorem et desperationem, redigantur illi qui reformantur, et quod tunc primum iis solatium et auxilium a Domino, hodie ignotum est, ex causa quia pauci reformantur; qui tales sunt ut reformari queant, si non in vita corporis, usque in altera, in statum hunc perducuntur, ubi ille notissimus est et vocatur `vastatio seu desolatio,' de qua aliquid in Parte Prima, ubi etiam videatur n. 1109; qui in tali vastatione seu desolatione sunt, rediguntur usque ad desperationem, et cum in hoc statu sunt, tunc accipiunt solatium et auxilium a Domino, et tandem auferuntur inde in caelum, ubi inter angelos instruuntur quasi e novo in bonis et veris fidei: causa vastationis et {2} desolationis hujus est praecipue ut frangatur persuasivum quod ex proprio captarunt, videatur n. 2682; tum etiam ut perceptionem boni et veri accipiant, quam accipere nequeunt antequam persuasivum quod ex proprio, quasi emollitum sit; status anxietatis et doloris usque ad desperationem facit hoc; quid bonum, immo quid beatum et felix, nemo sensu exquisito percipere potest nisi in statu non boni, non beati, et non felicis fuerit; ex hoc capit perceptionis sphaeram; et hoc in eo gradu in quo fuit in statu opposito, ex relativis actualiter formatis fit sphaera perceptionis et extensio limitum ejus; hae causae vastationis seu desolationis sunt, praeter plures alias: (o)sed sint illustrationi exempla. [3] Qui suae prudentiae omnia tribuunt, et parum vel nihil Providentiae Divinae, illi si vel mille et mille rationibus evincerentur quod Providentia Divina sit universalis, sed universalis inde quia est in singularissimis, (m)et quod ne quidem capillus de capite decidat, hoc est, non tam minimum detur quod non praevisum et secundum id provisum,(n) usque tamen status eorum cogitationis de propria prudentia non inde mutatur, nisi solum illo momento cum convictos se rationibus appercipiunt; immo si idem testatum iis fieret per vivas experientias, tunc cum experientias vident aut in illis sunt, fatentur quod ita sit, sed praeterlapsis aliquibus momentis redeunt ad eundem statum opinionis; talia aliquem momentaneum effectum habent in cogitationem, non autem in affectionem, et nisi affectio frangitur, manet cogitatio in suo statu, nam cogitatio suam fidem {3} et suam vitam habet ab affectione; at cum inducitur (c)iis anxietas et dolor ex eo quod nihil usquam (c)ex se possint, et hoc usque ad desperationem, tunc frangitur persuasivum, et mutatur status; et tunc in illam fidem induci possunt quod nihil possint ex se, sed quod omnis potentia, prudentia, intelligentia et sapientia sit a Domino: similiter se habet cum illis qui credunt quod fides ab ipsis, quodque {4} bonum ab ipsis. [4] Sit adhuc illustrationi exemplum: qui hoc persuasivum captarunt quod cum justificati, non amplius aliquod malum apud eos sit, sed quod plane abstersum (c)et deletum sit, et sic quod puri sint; illi si vel per millia rationum illustrarentur, quod nihil abstergatur seu deleatur, sed quod {5} a malo detineantur et in bono teneatur a Domino nihil qui tales sunt a vita boni in qua fuerunt in mundo, ut possint, et adhuc si convincerentur per experientias, quod sint a se nihil nisi malum, immo quod impurissimae congeries malorum, usque non recedunt a fide opinionis suae; at vero cum reducuntur, ad {6} illum statum ut percipiant in se infernum, et hoc eo usque ut desperent quod usquam salvari possint, tunc primum frangitur persuasivum illud, et cum illo fastus, et contemptus aliorum prae se, tum arrogantia quod soli sint qui salvantur, ac induci possunt in veram confessionem fidei, non modo quod omne bonum sit a Domino, sed etiam quod omnia sint misericordiae Ipsius; et tandem in humiliationem cordis coram Domino, quae absque agnitione sui non dabilis est. Exinde nunc patet cur illi qui reformantur aut spirituales fiunt, rediguntur in statum vastationis seu desolationis, de quo in versibus qui praecedunt; et quod cum in statu illo usque ad desperationem sunt, tunc primum iis solatium et auxilium a Domino. @1 A has two versions, the earlier is unfinished but not deleted (see Appendix volume).$ @2 seu.$ @3 imo.$ @4 quod I.$ @5 modo.$ @6 in.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church