2684. `Ivit, et sedit sibi e regione': quod significet statum cogitationis, constare potest ex significatione `ire,' tum `sedere sibi, et hoc `e regione,' applicate ad illa qua' praecedunt et quae sequuntur `ire,' hic abire a puero, significat remotionem a vero spirituali, quae ulterius exprimitur et determinatur per quod elongaverit se circiter `ad jactum arcus'; `sedere sibi' significat statum solitarium qualis est cogitationis in dolore et desperatione; `e regione' significat ut non prospiceret et usque prospiceret; quod `prospicere' sit cogitare, videatur n. 2245, quod etiam ulterius exprimitur et determinatur per quod dixerit `ne videam mortem pueri, et sedit e regione'; ita illis verbi; involvitur status cogitationis eorum qui in desolatione veri ac desperatione inde sunt.