2680. Vers. 15. Et consumptae sunt aquae e lagena, et conjecit puerum sub unum fruticum. `Consumptae sunt aquae e lagena' significat desolationem veri: `et conjecit puerum sub unum fruticum' significat desperationem quod nihil veri et boni perciperet.