Arcana Coelestia (Elliott) n. 2632

Previous Number Next Number See English 

2632. `Circumcidit Abraham Jishakum filium suum': quod significet purificationem rationalis, constat (c)a significatione `circumcidi' quod sit purificari, de qua n. 2039; et ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Rationale Divinum, de qua n. 2630. [2] Quod primum rationale Domini natum sit sicut apud alios, nempe per scientifica et cognitione prius dictum est ubi de `Ismaele,' per quem illud rationale repraesentatur; hoc, quia per scientifica et cognitiones natum fuit, ita per viam externam quae est sensualium, sicut apud alios, non potuit quin plura apud se habuerit ex mundanis, ideae enim rationalis inde comparantur, et hoc magis quia ei hereditarium a matre; illa munda: erant, et hoc hereditarium, quae Dominus successive a rationali Suo expulit, et hoc usque dum tale esset ut recipere posset Divinum, n. 2624, 2625; tunc natum est Divinum Rationale Domini, quod per `Isacum' repraesentatur, n. 2630, et quidem non per viam externa quae est sensualium, ut rationale prius, sed per viam internam ex Ipso Divino, n. 2628, 2629; hoc quia non una vice sed successive factum, n. 1690, 2033, purificatum est, et hoc continue, quod significatur per quod `circumcidit Abraham filium suum, filium octo dierum': quod Dominus Rationale Suum successive Divinum fecerit, et continue purificaverit, constat etiam apud Johannem, Jesus dixit, Pater glorifica nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28;

[3] quod `glorificare' sit `Divinum facere, videatur n. 1603, 1999. Per circumcisionem in Ecclesia Antiqua, nec aliud repraesentatum (c)et significatum est quam ut purificaretur homo ab amoribus sui et mundi, et hoc quoque successive et continue, videatur n. 2039, 2046 ad fin., 2049, 2056, praecipue cum natus est novus seu cum regeneratus; tunc enim per viam internam, hoc est, per bonum conscientiae, influit Dominus, ac separat successive et continue illa quae ex hereditario et ex actuali malo adhaerent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church