2630. `Jishak': quod significet Rationale Divinum, constat ex illis quae de Abrahamo, Isaco, et Jacobo, prius n. 1893, 2066, 2083 dicta sunt, nempe quod `Abrahamus' repraesentet Supremum Divinum [Domini], `Isacus' Divinum Rationale, et `Jacobus' Divinum Naturale Ipsius; ut quoque ex sequentibus constabit, ubi de Isaco.