2626. `Ut locutus fuit cum illo Deus': quod significet sicut voluit, constare potest a significatione `loqui' quod sit cogitare, de qua n. 2271, (x)2287, 2619; quod autem hic sit velle, est quia dicitur quod (t)Deus locutus, nam cogitare Divinum est velle.