2620. Vers. 2. Et concepit et peperit Sarah Abrahamo filium senectuti illius, ad tempus statum, ut locutus fuit cum illo Deus. `Concepit et peperit' significat quod esset et existeret: `Sarah Abrahamo' significat ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti (o)Domini: significat Divinum Rationale `senectuti illius' significat cum dies completi essent ut exueretur humanum: `ad tempus statum' significat cum Rationale tale esset ut reciperet: `ut locutus fuit cum illo Deus' significat sicut voluit.