2618. `Et fecit Jehovah Sarae': quod significet statum unitionis, nempe Divini spiritualis Domini in Divino caelesti Ipsius, constat ex significatione `facere' cum praedicatur de Divino Domini, quod sit omne effectus, proinde status; et ex significatione `Jehovae,' tam `Sarae,' de qua mox supra n. 2616. Quod statum unitionis Divini spiritualis Domini in Divino caelesti Ipsius attinet, est ipsum conjugium boni et veri, unde conjugium caeleste, quod conjugium est regnum Domini in caelis et terris, ideo regnum Domini toties in Verbo dicitur `conjugium,' et comparatur conjugio; causa quae arcanum, est quia ex conjugio Divini {1} Boni et Veri, (c)et Divini Veri et Boni in Domino est omnis amor conjugialis, et per hanc omnis amor caelestis et spiritualis. Quae praeterea arcana involvuntur his verbis quod `Jehovah visitavit Saram, quemadmodum dixit, et fecit Jehovah Sarae, quemadmodum locutus est,' non edici possunt quia inexpressibilia; comprehendunt enim ipsum statum unitionis Divini Domini cum Humano Ipsius; apparentiae ejus sistuntur coram angelis a Domino per caelestes luces, et illustrantur per repraesentationes ineffabiles; sed nequeunt coram hominibus, quia erunt per talia quae sunt lucis mundi, in quae non cadunt, immo per descriptionem ex talibus plus obscurantur. @1 Divino I.$