2616. `Jehovah visitavit Saram': quod significet praesentiam Divini caelestis in Divino spirituali, constat a significatione `Jehovae' quod sit Divinum caeleste, hoc est, Divinum Bonum seu ipsum Esse, quod quia est amoris et misericordiae, est ipsum Bonum: ex significatione `visitare' quod sit praesens esse: et ex significatione `Sarae' quod sit Divinum spirituale, hoc est, Divinum Verum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2507.