2609. Quod autem praecepta vitae attinet, ut sunt omnia Decalogi, et plura in Lege et Prophetis, illa quia ipsi vitae hominis inserviunt, sunt usui in utroque sensu, tam in litterali quam in interno: quae in sensu litterali, fuerunt pro populo et populis istius temporis, qui interna non capiebant; quae in sensu interno, fuerunt pro angelis, qui externa non curant: nisi praecepta Decalogi etiam continerent interna, nusquam cum tanto miraculo promulgata fuissent in monte Sinai; talia enim quae ibi, ut quod honorandi parentes, non furandum, non occidendum, non adulterandum, non concupiscenda alterius, sunt {1} quae etiam gentiles norunt, et in suis legibus praescripta habent, et quae filii Israelis quatenus homines novisse debuerunt absque tali promulgatione; sed quia praecepta illa inserviebant vitae in utroque sensu, et erant sicut formae externae productae ab internis, quae sibi correspondent, ideo e caelo super monte Sinai cum tanto miraculo descendebant, ac in sensu interno dicta et audita in caelo, at in sensu externo dicta et audita in terra; [2] ut pro exemplo, quod qui honorarent parentes, iis prolongarentur dies super terra; angeli qui in caelo, per `parentes' percipiebant Dominum, per `terram' Ipsius regnum, quod in aeternum sicut filii et heredes possiderent qui Ipsum ex amore et fide colunt; homines autem in terra per `parentes' intelligebant parentes, per `terram' terram Canaanem, per `prolongationem dierum' annos vitae; {2} quod `non furandum,' angeli qui in caelo, percipiebant quod nihil adimerent Domino, (c)et sibi justitiae et meriti aliquid tribuerent; homines autem in terra, quod non furandum; haec quod vera sint in utroque sensu, constat: adhuc, quod `non occidendum,' angeli in caelo percipiebant quod non odio aliquem haberent, et quod non exstinguerent aliquid boni et veri apud aliquem; at homines in terra, quod non occidendi amici: ita in reliquis. @1 i talia.$ @2 i haec vera fuerunt in utroque sensu.$
CAPUT XXI 1. ET JEHOVAH visitavit Saram, quemadmodum dixit; et fecit JEHOVAH Sarae, quemadmodum locutus est. 2. Et concepit et peperit Saram, Abrahamo filium senectuti illius, ad tempus statum, ut locutus fuit cum illo DEUS. 3. Et vocavit Abraham nomen filii sui nati sibi, quem peperit ei Sarah, Jishak. 4. Et circumcidit Abraham Jishakum filium suum, filium octo dierum, quemadmodum praecepit illi DEUS. 5. Et Abraham filius centum annorum, cum nasceretur illi Jishak filius ejus. 6. Et dixit Sarah, Risum fecit mihi DEUS, omnis audiens ridebit mihi. 7. Et dixit, Quis dixisset Abrahamo, Lactabit filios Sarah? quia peperit filium senectuti illius. 8. Et crevit natus, et ablactatus, et fecit Abraham convivium magnum, in die cum ablactavit Jishakum. 9. Et vidit Sarah filium Hagaris Aegyptiae, quem peperit Abrahamo, illudentem. 10. Et dixit Abrahamo, Ejice ancillam hanc, et filium ejus, quia non hereditabit filius ancillae hujus cum filio meo, cum Jishako. 11. Et malum fuit verbum valde in oculis Abrahami, ob causas filii sui. 12. Et dixit DEUS ad Abrahamum, Ne malum sit in oculis tuis super puerum, et super ancillam tuam; omne quod dicit ad te Sarah, audi voci ejus, quia in Jishako vocabitur tibi semen. * * * 13. Et etiam filium ancillae in gentem ponam eum, quia semen tuum. 14. Et mane surrexit Abraham in matutino, et accepit panem et lagenam aquae, et dedit ad Hagar, posuit super humero ejus, puerum, et emisit illam; et ivit et erravit in deserto Beersheba. 15. Et consumptae sunt aquae e lagena, et conjecit puerum sub unum fruticum. 16. Et ivit, et sedit sibi e regione, elongando se circiter jactum arcus, quia dixit, Ne videam mortem pueri, et sedit e regione, sustulit vocem suam; et flevit. 17. Et audivit DEUS vocem pueri, et clamavit angelus DEI Hagarem e caelo, et dixit ei, Quid tibi Hagar? ne timeas, quia audivit DEUS vocem pueri, in quo ille ibi. 18. Surge, tolle puerum, et corrobora manum tuam in illo, quia in gentem magnam ponam illum. 19. Et aperuit Deus oculos ejus, et vidit puteum aquae, et ivit, et implevit lagenam aquae, et potavit puerum. 20. Et fuit DEUS cum puero, et crevit, et habitavit in deserto, et fuit jaculator arcus. 21. Et habitavit in deserto Paran; et accepit illi mater ejus uxorem e terra Aegypti. * * * 22. Et fuit in tempore illo, et dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abrahamum, dicendo, Deus tecum in omnibus quae tu faciens. 23. Et nunc jura mihi in DEUM hic, si mentitus fueris mihi, et filio meo, et nepoti meo; secundum benignitatem, quam feci tecum, facias mecum, et cum terra, in qua peregrinatus es. 24. Et dixit Abraham, Ego jurabo. 25. Et redarguit Abraham Abimelechum, ob causas putei aquae, quem eripuerunt servi Abimelechi. 26. Et dixit Abimelech, Non novi quis fecit verbum hoc, et etiam tu non indicasti mihi, et etiam ego non audivi, praeter quam hodie. 27. Et accepit Abraham gregem et armentum, et dedit Abimelecho, et percusserunt ambo illi foedus. 28. Et statuit Abraham septem agnas gregis solas eas. 29. Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid hae septem agnae illae, quas statuisti solas? 30. Et dixit, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc. 31. Propterea vocavit locum illa Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi. 32. Et percusserunt foedus in Beersheba; et surrexit Abimelech, et Phicol princeps exercitus illius; et reversi sunt ad terram Philistaeorum. 33. Et plantavit lucum in Beersheba; et invocavit ibi nomen DEI aeternitatis. 34. Et peregrinatus est Abraham in terra Philistaeorum diebus multis.