Arcana Coelestia (Elliott) n. 2598

Previous Number Next Number See English 

2598. Cum legi cap. xvii et xviii Judicum, de Micha quod Danis filii abstulerint ejus sculptile, teraphim, et Levitam, tunc erat spiritus ex gentilibus qui in vita corporis sui adoraverat sculptile; is cum attente audiret quid factum Michae, et in quo dolore fuit propter sculptile suum quod abstulerunt Danitae, etiam illum superveniebat et afficiebat dolor, usque adeo ut vix sciret prae interiore dolore quid cogitaret; qui dolor perceptus, et simul percepta innocentia in singulis ejus affectionibus: Christiani etiam spiritus aderant et observabant, et mirati sunt quod sculptilis adorator tanta misericordiae et innocentiae affectione moveretur: postea boni spiritus cum eo locuti sunt, dicentes quod sculptile non esset adorandum, et quod hoc intelligere posset quia homo sed quod cogitare debeat extra sculptile de Deo Creatore et Gubernatore universi caeli et universae terrae, et quod ille Deus esset Dominus: cum haec dicebantur, percipere dabatur ejus adorationis affectum interiorem, qui mecum communicabatur, multo sanctiorem quam apud Christianos; ex quo constare potuit quod gentiles facilius in caelum veniant quam Christiani hodie qui non afficiuntur, secundum Domini verba apud Lucam xiii 29, 30; nam in statu quo erat, potuit imbui omnibus fidei, et illa cum interiore affectione recipere, apud eum erat misericordia quae est amoris, et in ejus ignorantia erat innocenti quae cum adsunt, omnia fidei sicut sponte recipiuntur, et hoc cum gaudio: receptus (t)est dein inter angelos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church