Arcana Coelestia (Elliott) n. 2592

Previous Number Next Number See English 

2592. Fuit apud me quidam qui olim inter sapientiores fuit, et quoque inde notus in orbe erudito, cum quo de variis locutus sum; et quia cognovi quod sapiens fuerat, sermo fuit cum illo de sapientia, de intelligentia, de ordine, de Verbo, et demum de Domino: de sapientia dixit, quod non alia sapientia detur quam quae est vitae, et quod de alia re sapientia praedicari nequeat: de intelligentia, quod illa sit inde: de ordine, quod ordo sit a supremo Deo, et quod vivere in illo ordine, sit sapiens et intelligens esse: [2] quod Verbum attinet, cum praelegerem illi aliquid ex Propheticis, delectatus est quam maxime, praecipue ex eo quod singula nomina et singulae voces significarent interiori miratus valde quod eruditi hodie non delectentur tali studio; percepi manifeste quod interiora ejus cogitationis seu mentis aperta essent, et tunc simul quibusdam Christianis qui aderant, clausa; regnabat enim apud hos invidia contra eum, et incredulitas quod Verbum esset tale; immo cum pergerem legere Verbum, dixit quod non adesse posset, quia sanctius perciperet quam ut possit sustinere, ita enim interius afficiebatur; contra autem Christiani dicebant aperta voce quod adesse possent, ex causa quia interiora iis clausa essent, et sancta eos non afficerent. [3] Tandem fuit sermo cum illo de Domino quod natus sit homo sed conceptus a Deo, et quod exuerit humanum et induerit Divinum, et quod Ille sit Qui universum regit; ad haec respondit quod plura sciat de Domino, et appercepit suo modo quod non aliter fieri potuisset salvaretur genus humanum; interea quidam Christiani mali infundebant varia scandala, sed illa non curabat, dicens quod non mirum sit, quia imbuerunt in vita corporis de illis non talia sicut decet, et quod antequam talia discussa fuerint, non admittere possent illa quae confirmant, sicut ii qui ignorant {1}. Hic fuerat gentilis. @1 ignorarunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church