259. Quod per 'calcaneum' intelligatur infimum naturale seu corporeum, non sciri potest nisi sciatur quomodo antiquissimi considerarunt ea quae sunt in homine. Caelestia et spiritualia ejus referebant ad caput et faciem; quae ex illis existebant, ut charitas et misericordia, ad pectus; naturalia autem ad pedem, inferiora naturalia ad plantam; infima naturalia et corporea ad calcaneum; nec solum referebant ad ea, sed etiam ita vocabant. Infima rationis seu scientifica quoque intellecta sunt, [per] quae de Dane prophetavit Jacob, Erit Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadit eques ejus retrorsum, Gen. xlix 17:
et quae apud Davidem, Iniquitas calcaneorum meorum circumdedit me, Ps. xlix 6 [A.V. 5]:
similiter quod de Jacobo refertur, cum exivit, Quod manus ejus prehenderit calcaneum Esavi, et inde vocatus Jacob, Gen. xxv 26;
nomen Jacobi est ex calcaneo, quia Ecclesia Judaica, per 'Jacobum' significata, laederet calcaneum. [2] Serpens modo laedere potest naturalia infima, non autem, nisi sint species viperae, naturalia interiora in homine, minus adhuc spiritualia, et minime caelestia; illa Dominus conservat, et homine nesciente recondit; quae Dominus recondit, vocantur in Verbo 'reliquiae.' Quomodo autem serpens destruxerit infima ista apud antediluvianos per sensuale et amorem sui; et quomodo destruxerit apud Judaeos per sensualia, traditiones et nugas, perque amorem sui et mundi; et quomodo hodie destruit, et destruxit, per sensualia, scientifica et philosophica, et simul per eosdem amores, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum est.