Arcana Coelestia (Elliott) n. 2580

Previous Number Next Number See English 

2580. `Oravit Abraham ad Deum': quod significet revelationem, constat a significatione `orare' cum praedicatur de Domino, quod sit revelari, de qua n. 2535; et a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus, de qua pluries. In sensu litterae sunt duo, nempe alius qui oravit et alius ad quem oravit, nam dicitur `oravit Abraham ad Deum at in sensu interno, non sunt duo sed unus, erat enim in Ipso Deus se Jehovah Qui revelavit, nam a Jehovah conceptus: sed quantum humani materni, tantum fuit alius: haec quomodo se habent, usque ad intellectum aegre cadere possunt in ideas, in angelicas quidem, quae sistuntur in luce caeli, non ita in humanas, quae nisi illuminatae a illis quae sunt lucis mundi, non percipiunt; minus adhuc in illorum quibus omne quod est lucis caeli, caligo est, ut sit nihil.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church