Arcana Coelestia (Elliott) n. 257

Previous Number Next Number See English 

257. Quod per 'caput serpentis' intelligatur dominium mali in genere, et amoris sui in specie, constare potest ex natura ejus, quae talis est ut non solum dominium quaerat sed etiam dominium super omnia terrae; nec sic acquiescit, sed super omnia caeli; nec sic quidem, sed super Dominum; et quidem nec tunc quiesceret; hoc latet in unaquavis scintilla amoris sui; si modo faveatur, et relaxaretur vinculum, percipies quod ilico rueret, et cresceret usque illuc: inde constat quomodo 'serpens,' seu malum amoris sui, dominari vult; et super quem dominari non potest, illum odit; hoc est 'caput serpentis' quod se extollit, et quod Dominus proculcat, et quidem usque ad terram ut ambulet super ventre et edat pulverem, sicut dicitur in versu mox praecedente. Ita describitur serpens seu draco qui vocatur Lucifer, apud Esaiam, Lucifer, tu dixisti in corde tuo, caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam super excelsa nubis, par fiam Altissimo, verum tamen ad infernum dejectus eris, ad latera foveae, xiv 13-15:

serpens seu draco etiam describitur in Apocalypsi, Draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus ejus diademata multa,... sed conjectus est in terram, xii 3, 9;

ubi quantum extollit caput, describitur: apud Davidem, Dictum Jehovae Domino Meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione,... judicabit gentes, implevit cadaveribus, contrivit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput, [Ps.] cx 1, 2, 6, 7.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church