Arcana Coelestia (Elliott) n. 2567

Previous Number Next Number See English 

2567. Quod `servos et ancillas' significet quod etiam veris rationalibus et veris naturalibus, tum affectionibus eorum, constat ex significatione `servorum et ancillarum'; servi et ancillae passim nominantur in Verbo, et per illa in sensu interno significantur ea quae inferiora et viliora sunt respective, ut sunt rationalia et naturalia respective ad spiritualia et caelestia; per vera naturalia intelliguntur scientifica omnis generis, nam haec sunt naturalia: quod per `servos et ancillas' in Verbo illa significentur, patet a sensu interno verborum ubi nominantur, ut apud Esaiam, Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget adhuc Israelem, et ponet eos super humo sua, et adhaerebit peregrinus eis, et adjungent se domui Jacobi; et accipient eos populi, et deducent eos ad locum suum, et hereditabunt sibi illos domus Israelis super humo Jehovae in servos et ancillas, xiv 1, 2;

[2] ibi `Jacobus' pro Ecclesia externa, `Israel' pro interna, `peregrini' pro illis qui instruuntur in veris et bonis, n. 1463, 2025; `servi et ancillae' pro veris naturalibus et rationalibus cum affectionibus eorum, quae servitura Ecclesiae per Jacobum et Israelem intellectae; quod non hic Jacob et {1} Israel, seu Judaei et Israelitae intellecti sint, patet, hi enim dispersi inter gentes facti sunt gentes, Judaei adhuc hoc fovent et exspectant, et quidem secundum litteram, quod nempe peregrini adhaerebunt, quod populi eos deducent et {2} erunt illis in servos et ancillas, cum tamen ne quidem minimum de Judaeis et Israelitis in propheticis Verbi ubi nominantur, intelligitur; quod manifestum iis esse potest etiam ex eo quod de Israele aeque ac de Jehuda passim dicatur quod reducerentur: [3] apud eundem, Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens eam, et depravabit {3} facies ejus, (c)et dispergere faciet habitatores ejus, et erit sicut populus ita sacerdos, sicut servus ita dominus ejus, sicut ancilla ita domina ejus, xxiv 1, 2;

hic `terra' pro Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1850, quae `evacuatur et exinanitur, et ejus facies depravatur, et habitatores disperguntur' cum amplius non vera et bona interiora, quae sunt `populus et sacerdos,' nec vera et bona exteriora, quae sunt `servus et ancilla,' quod fit cum externa dominantur super interna: [4] apud eundem, Producam e {4} Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium Meorum, et possidebunt eam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, lxv 9;

ibi `Jacobus' pro Ecclesia externa, `Jehudas' pro Ecclesia interna caelesti, `electi' pro bonis, `servi' pro veris ejus: [5] apud Joelem, Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae;... etiam super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum Meum, iii 1, 2;

ubi de regno Domini; `prophetare' pro docere, n. 2534, `filiae pro ipsi veris, n. 489, 491, 533, 1147, `filiae' pro ipsis bonis, n. 489-491; `servi et ancillae' pro veris et bonis inferioribus, super quae `spiritus effundi dicitur quando accedunt et confirmant; hic et alibi quod per servos et ancillas talia significentur, non ita apparet, tam ex idea communi servorumet ancillarum quam ex historico apparente: [6] apud Johannem, Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna dicens [omnibus] avibus volantibus in medio caelo;... Comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum, Apoc. xix 17, 18;

quod hic non sint carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum sedentium super iis, liberorum et servorum, quas comederent, patet sed quod vera Ecclesiae interna et externa quae iis `carnes' facta. [7] Quod `servi' significent vera et `ancillae' bona quae inserviunt, et sic serviunt veris et bonis spiritualibus et caelestibus, manifestius constat a legibus in Ecclesia repraesentativa latis pro servis et ancillis, quae leges omnes spectant statum Ecclesiae (c)et regni Domini in {5} communi et {6} particulari, et quomodo vera et bona inferiora, quae sunt naturalia et rationalia, servitura sint spiritualibus et caelestibus, ita Divinis; ut quod Servus Hebraeus et {3} serva Hebraea septimo anno esset liber, et quod tunc donaretur de grege, de area, et torculari {8}, Exod. xxi 2-6; Deut. xv 12-15; Jer. xxxiv 9-14 {9}. (m)Quod uxor esset libera, si cum eo in servitium intraverit, si autem dominus dederit ei uxorem, quod uxor et liberi essent domini, Exod. xxi 3, 4.(n) Quod frater pauper emptus non serviret serviliter, sed sicut mercenarius et inquilinus, jubilaeo, una cum liberis exiret, Lev. xxv 39-43. Si frater emeretur a peregrino inquilino, quod posset redimi, et quod exiret anno jubilaei, Lev. xxv 47 seq. Quod ex gentibus circum, emerentur servi et ancillae, et ex illis inquilinorum peregrinantium, quodque ii essent possessio eorum perpetua, quibus imperarent, non autem filiis Israelis, Lev. xxv 44-46. Quod servus si non vellet exire servitio, subula per aurem ejus ad ostium daretur, et esset servus, perpetuus; similiter etiam si ancilla, Exod. xxi 6; Deut. xv 16, 17. Si quis percusserit servum suum aut servam suam baculo, ut moreretur, quod vindicaretur; at si supervixerit die vel diebus, quod liber esset, quia argentum ejus, Exod. xxi 20, 21. Si percusserit oculum aut dentem servi quod exiret liber, Exod. xxi 26, 27. Si bos servum aut {10} ancillam feriret, ut moreretur, quod penderet triginta siclos domino ejus, et bos lapidaretur, Exod. xxi 32. Quod non concluderetur servus, qui se eripuerit a domino, sed habitaret in loco ubi volupe, nec affligeretur, Deut. xxiii 16, 17 [A.V. 15, 16]. Quod servus emptus argento et circumcisus comederet Pascha, Exod. xii (x)44, 45. Quod filia alicujus empta non exiret servitio sicut servi; si mala, quod dominus non venderet eam alienigenae: si desponsaretur filio, quod esset sicut filia; si alteram acceperit, quod alimentum, tegumentum et debitum conjugiale non diminueret; si haec non fecerit, quod gratis servitio exiret, Exod. xxi 7-11. [8] Hae omnes leges originem ducunt a legibus veri et boni in caelo, et ad illas se in sensu interno referunt, sed partim per correspondentia, partim per repraesentativa, et partim per significativa, at postquam Ecclesiae {11} repraesentativa et significativa, quae extima ac infima cultus fuerunt, abolita sunt, etiam illarum necessitas cessavit; si itaque leges istae, ex legibus ordinis veri et boni, et ex repraesentativis ac ex significativis evolverentur, pateret quod per `servos' nihil aliud significetur quam vera rationalia et scientifica, quae vera inferiora sunt, ac ideo servire debent veris spiritualibus, et quod per `ancillas' bona eorum, quae quia etiam inferiora (o)sunt, quidem servire debent sed alio modo, quare quaedam leges latae de ancillis differunt a legibus latis de servis; nam vera in se spectata sunt magis servi quam bona eorum. Per `jus regium' apud Samuelem, nec aliud in sensu interno significatur quam jus veri, et quoque jus falsi, cum dominari incipit super verum et super bonum, quod constare potest ab explicatione verborum per quae descriptum est, Hoc erit jus regis qui regnabit super vos, filios vestros sumet, et ponet sibi ad currus suos, et ad equites suos, et current ante currus ejus;... filias vestras sumet in aromatarias, et in coquas, et in pistrices;... servos vestros, et ancillas vestras, et juvenes vestros optimos, et asinos vestros sumet, et faciet ad opus suum; gregem vestrum decimabit; tandem vos eritis in servos: et clamabitis in die isto propter regem vestrum, quem elegistis vobis, et non respondebit Jehovah vobis in die isto, 1 Sam. viii 11, 13, 16-18;

quod per `regem' significetur verum, videatur n. 1672, 2015, 2069, ita in opposito sensu, non vera, hoc est, falsa; per `filios quos poneret sibi ad currus et ad equites suos' significantur vera doctrinae quae inservitura principiis falsi, quae sunt `currus et equites'; per `filias quas sumeret in aromatarias, coquas et pistrices' significantur bona doctrinae per quae jucundabit illa et faventia faciet; per `servos et ancillas, juvenes, et asinos, per quos faciet opus suum' significantur rationalia et scientifica, quibus confirmabit illa; per `gregem quem decimabit' significantur reliquiae boni, quas violabit; et per quod `essent in servos' significatur quod facturus, ut caelestia et spirituali' Verbi et doctrinae, loco quod dominarentur, falsis ejus principiorum et malis ejus cupiditatum confirmandis inservitura; nam nihil non infunditur principiis falsi ut confirmans, false applicando, sinistri interpretando, pervertendo, rejiciendo illa quae non favent; quare additur `si clamaveritis in die illo propter regem vestrum, quem elegistis vobis, non respondebit Jehovah in die isto.' @1 aut.$ @2 quod.$ @3 pervertet.$ @4 ex.$ @5 quoad vera et bona.$ @6 i in.$ @7 i emptus.$ @8 i de.$ @9 8, 9 A; 39-43 I. Probably a confusion with next ref. but one.$ @10 vel.$ @11 After significativa.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church