2562. `Ad omnem locum quo venerimus': quod significet omnia quae concluderet postea de vero rationali, constat a significatio `loci' quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377; status rei de qua hic agitur, est status conclusionis de vero rationali quod diceret rationale verum adjunctum esse caelesti bono, ut sequitur.