2549. Vers. 10, 11. Et dixit Abimelech ad Abrahamum, Quid vidisti quod feceris verbum hoc? Et dixit Abraham, Quia dixi, Verum tamen nullus timor Dei in loco hoc, et occident me propter verbum uxoris meae. `Dixit Abimelech ad Abrahamum' significat ulteriorem cogitationem ex doctrina fidei: `Quid vidisti quod feceris verbum hoc?' significat intuitionem in causam: `dixit Abraham' significat perceptionem quae responsum: `Quia dixi, Verumtamen nullus timor Dei in loco hoc' significat cogitationem inde quod nullum respectum haberent veri spiritualis in (o)eo statu in quo sunt: `et occident me propter verbum uxoris meae' significat quod sic caelestia fidei quoque perirent si cogitarent quod solum spirituale verum conjungi potuisse caelesti bono.