Arcana Coelestia (Elliott) n. 2540

Previous Number Next Number See English 

2540. `Mane surrexit Abimelech in matutino': quod significet perceptionem claram et confirmationis lucem ex caelesti bono, constat (c)a significatione `mane surgere,' tum `Abimelechi,' ut et `matutini'; quid `mane' significat, ostensum est n. 2333, 2405, hic quod perceptionem claram, patet inde, tum a serie quod perceptio primum fuerit obscura, n. 2513, 2514, ac dein quod minus obscura, n. 2528; quid `Abimelech,' quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia, videatur supra n. 2509, 2510; et quid `matutinum,' patet a significatione `mane'; hic quia dicitur `(t)surrexit mane in matutino,' non modo significat perceptionem claram, sed etiam confirmationis lucem a caelesti bono; est enim caeleste bonum ex quo lux veri confirmans; inde nunc constare potest quod illa significentur. [2] Quod tantum in sensu interno agitur de perceptione quae Domino cum in Humano fuit, ac de cogitatione de rationali in doctrina fidei, est causa quae supra quoque dicta, tum quod angelicum sit distincte varia cogitare de vita Domini in mundo, et quomodo exuerit rationale humanum, et id Divinum ex propria potentia fecerit; ac simul de doctrina charitatis et fidei qualis est cum rationale se immiscet, praeter plura quae interiora Ecclesiae et hominis sunt, et inde dependent; haec homini cui curae et cordi mundana et corporea, apparent sicut levia, et fortassis sicut ad nihilum ei conducentia, at eadem haec angelis quibus curae et cordi caelestia et spiritualia, sunt pretiosa; eorum ideae et perceptiones de his ineffabiles sunt: inde patet quod plurima quae levia sunt homini quia captum ejus transcendunt, sint aestimatissima angelis, qui intrant in lucem eorum sapientiae; et vicissim, quae aestimatissima homini, quia mundana ac ita intrant in {1} captum ejus, levia sint angeli' egrediuntur enim e luce sapientiae eorum: sensus internus Verbi se habet respective ita multis in locis. @1 intra.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church